
Vatican Radio News in Latin 25.06.2022
mekdiyee
Description
DEUTSCHE ÜBERSETZUNG - SIEHE UNTEN “HEBDOMADA PAPAE” Notitiae Vaticanae Latine redditae diei vicesimi quinti mensisi Iunii anno bismillesimo vicesimo secundo (TITOLI) De Afghanistánia, terrae motu valde quassáta, sollicitátur Póntifex. Maeret vehementérque dolet Francíscus propter duos religiósos e Societáte Iesu in México interémptos. Ad Francísci mónitum, senectútis infirmitáte laborántibus, Christum testificári discéndum est. Ómnibus vobis cómiter salútem dicit Márius Galgano: optáti audiátis editionem hanc nuntiórum latína língua prolatórum. (SERVIZI) Afghanistániae genti suam propinquitátem testátur Francíscus Póntifex, cum iníbi véspere fériae tértiae terrae motus factus esset atque innúmeri hómines interiíssent aut vulneráti essent. Magnitúdo quassatiónis fuit círciter sexti gradus, quae in orientáli meridianáque Natiónis parte, prope Pakistániam, cóntigit. Lóquitur Mónia Parente. Quómodo in Audiéntia Generáli féria quarta memorávit Póntifex, ob terrae motum complúres desiderántur hómines magnáque detriménta Afghanistániae sunt illáta. Suam proximitátem sáuciis osténdit Francíscus ac terrae motu afféctis, et precátur simul pro iis qui vitam amisérunt eorúmque propínquis. Cunctis opem feréntibus, vota Ipse súscipit, ut ab incómmodis dilécta Afghanistániae gens levétur. Illíus Natiónis potestátes a subsidiórum institútis postulavérunt, ut cito pópulo
Uploader
Episodes
Vatican Radio News in Latin 25.06.2022
mekdiyee