
Vatican Radio News in Latin 21.01.2023
mekdiyee
Description
Die deutsche Übersetzung siehe unten! “HEBDÓMADA PAPAE” Notítiae Vaticánae Latíne rédditae Die vicésimo primo mensis Ianuárii anno bismillésimo vicésimo tértio (TÍTULI) Audiéntiam agens Generálem pro iis orat Póntifex qui in República Democrática Congénsi sunt interémpti et in Ucraína et dicit: “Deum desidério illórum tenéri qui ab Eo discédunt”. Rursus in Angélica Salutatióne Francíscus: Ioánnes Baptísta nos docet ut ab officiórum honorúmque “cupiditátibus nos abducámus”. Póntifex die tricésimo mensis Septémbris oecuménicam vigíliam constítuit “ut Deo sýnodi ópera dicántur”. Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus dicit Catharína Agorélius quibus núntii Latíni perferúntur. (NOTÍTIAE PRAECÍPUAE) Audiéntiae Generális agens catechésim, praetérito die duodevicésimo mensis Ianuárii, Francíscus Papa fidéles est cohortátus ut Dóminum imitaréntur ad éius amórem testificándum. Sub finem Audiéntiae, Rempúblicam
Uploader
Episodes
Vatican Radio News in Latin 21.01.2023
mekdiyee