Vatican Radio News in Latin 14.10.2023
Vatican Radio News in Latin 14.10.2023

Vatican Radio News in Latin 14.10.2023

mekdiyee

5 min
Knowledge
Play

Description

Die deutsche Übersetzung siehe unten! HEBDÓMADA PAPAE” NOTÍTIAE VATICÁNAE LATÍNE RÉDDITAE Die décimo quarto mensis Octóbris anno bismillésimo vicésimo tértio   TÍTULI Francíscus et Médius Óriens: diálogus pacem concíliat, mínime autem bellum cóncitat et terróres. De terrae motu in Afganistánia Póntifex ait: genti illi tantópere laboránti subveniámus. Apud Sýnodum Commissiónis partícipes sunt elécti ad summárium referéndum. Salútem plúrimam ómnibus vobis dicit Márius Galgano audiéntibus núntios Latínos. NOTÍTIA 1 In Audiéntia Generáli, orat Póntifex pro iis qui bellum patiúntur, inter Ísrael et Palaestínam exórtum. Refert Monia Parente. Petriáno in Foro audiéntiam ad finem addúxit Francíscus Papa, sanctae Ioséphae Bakhítae dicátam, ad pacem cohórtans in Médio Oriénte. “Maeréntes et ánxii quod in Ísrael ac Palaestína áccidit séquimur”: haec sunt verba quae fidéles ítala lingua uténtes salútans dixit Francíscus, qui et áddidit: “Tot hómines sunt interémpti et étiam vulneráti. Pro istis famíliis orámus quae diem festum vidérunt in luctuósum diem immutári ac simul flagitámus ut óbsides extémplo dimittántur”.   NOTÍTIA 2 Audiéntiae Generális sub finem, “peculiárem in modum” ánimum suum ad Afganistániae gentes convértit Francíscus, quae die séptimo mensis Octóbris, in Oriéntis parte, funésto terrae mot

Uploader

isla_wave

isla_wave

Vatican Radio News in Latin 14.10.2023 - Listen Free | WowFM