Vatican Radio News in Latin 10.12.2022
Vatican Radio News in Latin 10.12.2022

Vatican Radio News in Latin 10.12.2022

mekdiyee

4 min
Knowledge
Play

Description

Die deutsche Übersetzung siehe unten! “HEBDÓMADA PAPAE” Notítiae Vaticánae Latíne rédditae Die décimo mensis Decémbris anno bismillésimo vicésimo secúndo   (TÍTULI) Per signa nobis Deus monet quae iusta eligénda sunt. Quod in undécima spiritális discretiónis catechési ásserit Francíscus Papa. Duóbus pestiléntiae exáctis annis, Immaculátae Conceptiónis signum apud Pláteam Hispánicam in Urbe venerátur Póntifex. In priváta audiéntia Summus Póntifex Robértum Benigni, Ítalum praeclárum actórem, recépit. Salútem plúrimam ómnibus vobis auscultántibus núntios Latína lingua prolátos dicit Philíppus Herrera-Espaliat.   (NOTÍTIAE PRAECÍPUAE) Séries de discretióne spiritáli Catechésium Francísci Papae continuátur. Audiéntiae Generális témpore praetérita féria quarta de illis interióribus signis est locútus Summus Póntifex quae Deus nobis tríbuit percontántibus iusta eligénda necne. Audiámus Rosárium Tronnolone. In praetéritis catechésibus postquam ponderávit ante Dóminum quae essent eligénda, Sanctus Pater osténdit quómodo proba discrétio ad intellegéndum iuváre posset, an ǽquam sémitam ingréssi essémus. Francíscus explicávit tanti esse vígiles manére, post deliberatiónem quoque suscéptam ad signa percipiénda quae eam confírment. His ex signis sensus intérior pacis ac memor ánimus coram Deo reperiúntur. Áliud magni momént

Uploader

isla_wave

isla_wave

Vatican Radio News in Latin 10.12.2022 - Listen Free | WowFM